- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
Ita convinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno Deo natus Filius, et utriusque Spiritus sanctus. Quos tamen non solum innumerabiles, sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia, sed etiam una eademque operatio, per ipsam propriam unam eamdemque substantiam; per creaturam vero corporalem etiam demonstratio singulorum. Haec tu non intelligis, non capis: novi, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. Digeras aliquando quod exhalas, et te jam obruere talibus desinas: interim canta quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. Invitavit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos ubi scatent aromata, cujus arbores et montes, maria et flumina, dulce nectar fluunt per cuncta saecula. Et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi vanis recordationibus luxuriata et dissoluta jacteris. Cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili affluentia spiritualium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur; ita ut noverit animus qui talibus exercetur, esse aliud quod ibi quaerendum et intelligendum sit, sive corporeis sensibus in veritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo (Exod. III, 2), et de virga serpens, et de serpente virga (Id. IV, 2-4), et tunica Domini a persecutoribus non divisa (Joan. XIX, 24), et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis ejus (Matth. XXVI, 7, et Joan. XII, 3), et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum ejus (Matth. XXI, 7-9): sive in spiritu per imagines corporum, vel in somnio, vel in ecstasi figurate ostendantur, sicut Jacob scalae (Gen. XXVIII, 12), et Danieli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem (Dan. II, 34, 35), et Petro ille discus (Act. X, 11), et Joanni tam multa (Apoc. I, etc.): sive sola locutione ad eumdem modum figurentur, sicut Cantica canticorum (Cantic. I, etc.), et quod in Evangelio fecit pater familias nuptias filio suo (Matth. XXII, 2-14), et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum (Luc. XV, 11-32), et homo quidam novellavit vineam, et locavit agricolis (Matth. XXI, 33). Tu vero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad solvenda ultimus venerit: ut et figuris antiquorum apertis, et suis narrationibus ac disputationibus evidenti luce prolatis, nullo se occultaret aenigmate. Addis eam praesumptionis hujus causam, quod videlicet antiqui, ut figuras hujusmodi vel viderent, vel agerent, vel dicerent, sciebant istum postea venturum, per quem cuncta manifestarentur: iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. Quid ergo facit affectus tuus desideriis carnalibus sordidus, in campis et montibus nemorosis, et coronis floreis, et scatentibus aromatibus? Si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis, aut vecordia furoris. Si vero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum, apertam veritatem, ut illiciat, promittentem, et fabulosa fallacia quos illexerit illudentem? Nonne ministri ejus, et ipsi miseri talibus vanitatibus venenati, in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur; et, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 9, 10, 12)? Ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetaverit, per speculum et in aenigmate videns, quod totum auferendum est veniente Manichaeo, et afferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem veritas videatur. O lasciva, immunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis ventos, adhuc amplecteris idola cordis tui! Itane tu facie ad faciem vidisti regnantem regem sceptrigerum, floreis coronis cinctum, et deorum agmina, et splenditenentem magnum , sex vultus et ora ferentem, micantemque lumine; et alterum regem honoris, Angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum; dextra hastam tenentem, et sinistra clypeum; et alterum gloriosum regem tres rotas impellentem , ignis, aquae, et venti; et maximum Aulantem mundum ferentem humeris, et eum genu fixo brachiis utrinque secus fulcientem? Haec et alia mille portenta tu facie ad faciem vidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat, et nescis? Vae tibi, infelix! ecce quibus phantasmatibus constupraris, ecce quas vanitates pro veritate lambis: et serpentinis poculis ebria, de diptychio lapideo audes insultare matronali verecundiae conjugis unici Filii Dei; quia illa jam non sub paedagogio Legis , sed sub magisterio gratiae, nec superba operibus, nec fracta terroribus, vivit ex fide et spe et charitate, facta Israel, in quo dolus non est (Joan. I, 45), et audiens quod ibi scriptum est, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI; 4): quod tu non audiens, in tam multos fictos deos fornicationem tuam diffudisti.