CAPUT V.

Jam enim mihi ad te est sermo, manichaea congregatio fallax, et fallaciis involuta. Itane multinuba tot elementis, vel potius meretrix prostituta daemoniis, et sacrilegis vanitatibus impraegnata, audes matrimonium catholicum Domini tui, crimine impudicitiae lacerare? Ostende nobis moechos tuos, splenditenentem  ponderatorem, et Atlantem laturarium. Illum enim dicis capita elementorum tenere, mundumque suspendere; istum autem genu fixo, scapulis validis subbajulare tantam molem, utique ne ille deficiat. Ubi sunt isti? Qui si vere essent, quando ad te venirent occupati tanto negotio? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua, et otiosa, plane delicata , post tantum laborem, alteri digitos, alteri humeros confricares? Sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia, et parias phantasmata. Cur ergo non respuas diptychium veri Dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente vagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia graviora et honestiora reperirentur, vel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba, pueriles et in senibus animas , nomine veritatis illectas, miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut Apostolus dicit, et a veritate auditum suum avertentes, ad fabulas convertuntur (II Tim. IV, 4)? Quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4), cum tot deorum nominibus  delectata turpissimi cordis fornicatione voluteris? Annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? Quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset: nam etiam vir unus floreis coronis cinctus pudicae conjugi displiceret. Neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum, vel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis, ipse tibi veritatem nudam et propriam loqueretur. Proprie igitur cantas Deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. Ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur: non decet regiae virgae severitatem illa luxuriae mollitudo. Huc accedit, quia non a te solus adamatus est: sequeris enim cantando, et adjungis duodecim saecula  floribus convestita, et canoribus plena, et in faciem patris flores suos jactantia. Ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quatuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. Quem quomodo immensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, nunquam invenire potuistis. Adjungis etiam innumerabiles regnicolas, et deorum agmina, et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis Deum, sed de sua substantia genuisse.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal