CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit; et si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46)? Ego vero non solum Moysen de Christo scripsisse velim, sed omnes etiam Prophetas Judaeorum et Gentium. Quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et convenientia undique in Deum nostrum testimonia carperemus? Siquidem esset etiam tum liberum nobis, odio manente atque exsecratione superstitionis eorum, solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias: adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamvis sit alienus a Christo, nonnihil tamen videatur scripsisse de Christo. An quisquam hominum non optaverit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel: quamvis nec muscas, nec gramen in cibum, nec spinas in coronae usurpemus ornatum? An quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in silvis omnibus poma? Aut si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere; nobis liberum non esset, religionis cujusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? Neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ac redigendos in propriam servitutem: quia nec spiritibus immundis, cum iidem Jesum esse Filium Dei exserte indissimulanterque confiterentur (Matth. VIII, 29), profuit, ut minime sint nobis exosi. Quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam: ita tamen ut ipsi hoc minime prosit ad captivandum me in propriam legem, quam nihil videam a Paganismo distare. Quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gavisurum, spiritum omnem prophetasse de Christo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal