- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
Haec portenta sentientes et docentes, et secundum haec viventes, audetis vos dicere evangelica praecepta servare, et catholicae Ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque Dominus benedicit, pro suis gradibus evangelica mandata servantes, et evangelica promissa sperantes. Sed vestrum oculum malevolus error in solam paleam nostrae segetis ducit: nam et triticum ibi cito videretis, si et esse velletis. In vobis autem, et qui manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, vani sunt. Ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit; et qui eam veram existimat, fallitur: nec ex ea potest existere bona vita; quia ex amore suo quisque vivit, vel bene vel male. Vos autem si spiritualis atque intelligibilis boni charitate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis notissimum est, solem istum corporeum, non pro divina substantia, et pro sapientiae luce coleretis.