- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Accipis Vetus Testamentum? Quomodo, cujus praecepta non servo? Puto quidem quia nec tu: nam peritomen ego ut pudendam despui; ac, si non fallor, et tu. Cessationem sabbatorum, ut supervacuam; credo quod et tu. Sacrificia, ut idololatriam; non dubito quod et tu. Porcina certe non ego sola abstineo; tu item non solam comedis. Ego quidem, quia omnem carnem immundam existimem; tu vero, quia nihil immundum: quo utroque, ab utroque nostrum, Vetus destruitur Testamentum. Azimophagiae hebdomadas , scenopegiam, uterque nostrum tanquam inutilia et vana contempsit. Lineis vestibus non inserere purpuras. In adulteriis ponere vestem linostimam . Bovem et asinum jungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare. Calvum ac reburrum, et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt hujusmodi apud Deum immundi, uterque contempsimus, risimus, nec in secundis habuimus, nec in primis: quae omnia praecepta sunt et justificationes Veteris Testamenti. Quod ergo objicis, tibi mecum commune est, sive crimen putandum, sive recte factum: uterque enim nostrum Vetus respuit Testamentum. Ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam; hoc, quia tibi mentiri libet, et illiberaliter agere, ut quod mente oderis, verbo collaudes: ego fallere non didici, quod sentio loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores, quam ipsa praecepta.