CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur Testamentum Vetus ab haeredibus Testamenti Novi, jam supra diximus (Lib. 4, cap. 2). Sed quia paulo ante de promissis ejus Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere voluit; respondeo  istos omnino nescire quid intersit inter praecepta vitae agendae, et praecepta vitae significandae. Exempli gratia: Non concupisces (Exod. XX, 17), praeceptum est agendae vitae; Circumcides omnem masculum octavo die (Gen. XVII, 10-12), praeceptum est significandae vitae. Ex hac quippe imperitia Manichaei, et omnes quibus displicent litterae Veteris Testamenti, quidquid Deus mandavit priori populo ad celebrandum, umbram futurorum non intelligentes, ei ea modo non observari animadvertentes, ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifesta sunt, ventura significarentur. Sed quid dicturi sunt adversus Apostolum, qui ait: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 6, 11)? Ecce ipse aperuit cur illae Litterae accipiantur a nobis, et cur illa rerum signa jam necesse non sit ut observentur a nobis. Cum enim dicit, Scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intelligenda, et in quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt: cum vero dicit, Figurae nostrae fuerunt; et, In figura contingebant illis , ostendit jam non opus esse ut cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus. Unde dicit alio loco: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quae sunt umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Hinc etiam cum dicit, Nemo vos in eis judicet, declarat quam non sit necesse ut jam haec observentur: cum autem dicit, Quae sunt umbra futurorum, ostendit quam oportuerit ut illo tempore observarentur, quo ista quae nobis jam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal