- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Proinde si Manichaei resurrectione Domini justificarentur, cujus resurrectionis dies, ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum, octavus fuit: profecto spoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum: et cordis circumcisione gaudentes, non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore Veteris Testamenti, quamvis jam tempore Novi Testamenti fieri observarique non cogerent. In quo enim membro congruentius exspoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? Sed, sicut dicit Apostolus, Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Itaque isti, qui nimis mundi sibi videntur, quia illa membra tanquam immunda aversantur, aut aversari se fingunt, in eas infidelitatis et erroris immunditias inciderunt, ut cum detestentur circumcisionem carnis, quam dixit Apostolus signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11), in ipsis tamen carnalibus membris divina Dei sui membra credant colligata et inquinata detineri: ut cum carnem immundam dicunt, et Deum illic ex parte, qua ibi tenetur, immundum factum dicere compellantur; quippe quem mundari oportere asserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore afflictionum, sed etiam in voluptate corruptelarum. Ei namque se dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis arctius implicetur, et sordidius inquinetur. Cum ergo Apostolus dicat, Omnia munda mundis, utique hominibus qui possunt in deterius voluntatis perversitate mutari; quanto magis omnia munda sunt Deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? De cujus sapientia divina dictum est in eis Libris, quos reprehendendo vehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit, et attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 25, 24). Quapropter, o immundissima vanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae, illum cui munda sunt omnia Deum jussisse constitui; et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab impudicis hominibus perpetrantur, ipsum Deum vestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae commaculari atque corrumpi? Quid enim patitur in variis turpibus corruptelis, quem conjugali quoque concubitu creditis inquinari? Ad id etiam quod dicere soletis , Ergone deerat, ubi Deus praefiguraret signaculum justitiae fidei, nisi in illo membro? respondetur, Cur enim non et ibi? Primo, quia omnia munda mundis, quanto magis Deo? Deinde quia hoc Apostolus dixit, signaculum datum Abrahae justitiae fidei, in tali circumcisione. Vos autem nolite erubescere, si potestis, cum vobis dicitur: Ergone deerat Deo vestro quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, implicaret? Pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent verecundiam, impudici petulantiam, Deus justitiam.