CAPUT IV.

Cessationem vero sabbatorum jam quidem supervacuam ducimus ad observandum, ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae; non tamen ad legendum et intelligendum: quia propheticis temporibus cum essent ista quae nobis hoc tempore patefacta sunt, non tantum sermonibus, sed et actionibus praefiguranda et praenuntianda; illo signo quod legimus, res ista praenotata est quam tenemus. Vos autem volo mihi dicatis, cur vestram cessationem nolitis implere? Judaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. Vos autem cessantes quidem exspectatis quis Auditorum vestrorum propter vos pascendos cultello vel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum vobis afferat, mirum dictu, viva cadavera. Nam si non eas occidit, quid vos in tali facto metuitis? Si autem occiduntur cum decerpuntur, quomodo eis inest vita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando vos asseritis subvenire? Accipitis ergo viventes cucurbitas, quas, si possetis, deglutire deberetis: ut post illud unum vulnus, in quo eas cum decerpsit vester Auditor, reus factus est, vestra indulgentia liberandus; saltem deinceps ad officinam aqualiculi vestri, ubi Deum vestrum illo praelio confractum, reformare possetis, illaesae atque integrae pervenirent. Nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a vobis: quibus tam crebris vulneribus earum, quomodo vos non estis rei? Videte quemadmodum vobis expediret ut quod uno in septem diebus faciunt Judaei, vos quotidie faceretis, et a tali etiam domestico opere cessaretis. Jam quid in igne cucurbitae patiuntur, ubi certe non reformatur vita, quae in eis est? Non enim fervens olla sancto ventri comparari potest: et tamen irridetis, tanquam superfluam sabbati cessationem. Quanto utique sanius, non solum eam non reprehenderetis in Patribus, quando superflua non fuit; sed etiam nunc, quando jam superflua est, ipsam potius teneretis, quam istam vestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non implendo rei estis secundum opinionem vestrae vanitatis, et implendo vani  secundum judicium veritatis? dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manditur. Non ergo debuistis vesci, nisi eis quae cruda et illaesa possunt transvorari, ut unum saltem dolorem cum decerpuntur, non a vobis, sed a vestris Auditoribus paterentur.

Sed dicitis: Quomodo subvenimus tantae vitae, si  ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi? Si ergo ista compensatione tam multos cibis vestris dolores infligitis; cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? Nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli vestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, verum etiam de omnibus oleribus facerent. Si autem non vellatur, aut decidatur, aut quoquo modo dematur ex terra vel arbore, venire ad escam nullo pacto potest. Hoc ergo facile debuit esse veniale, sine quo ei subvenire non valeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis, membris Dei vestri non dubitatis inferre. At enim plorat arbor, cum fructus carpitur: hoc quippe dicere non erubescitis. Certe novit omnia vita quae ibi est, et praesentit quis ad eam veniat. Venientibus ergo Electis, et poma carpentibus, gaudere debuit, non plorare: illum transitorium dolorem tanta felicitate compensans, et tantam evadens miseriam, si in alios incidisset. Cur itaque pomum non decerpitis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? Respondete, si potestis. Nec ipsa jejunia vobis competunt: non enim oportet vacare fornacem, in qua spirituale aurum de stercoris commixtione purgatur, et a miserandis nexibus divina membra solvuntur. Quapropter ille est misericordior inter vos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil ejus valetudini obsit, saepe crudos cibos sumere, et multa consumere. Vos autem et tantas poenas escae vestrae irrogando crudeliter manducatis, et a membrorum divinorum purgatione cessando crudeliter jejunatis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal