CAPUT V.

Et audetis tamen etiam sacrificia Testamenti Veteris exsecrari, et idololatriam nominare, et in hujusmodi sacrilegium nos quoque sociare. Unde pro nobis prius respondemus, sic illa jam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis divinarum Scripturarum, ad intelligenda quae his praenuntiata sunt, amplectamur: quia et ipsa figurae nostrae fuerunt, et omnia talia multis et variis modis unum sacrificium, cujus nunc memoriam celebramus, significaverunt. Unde isto revelato, et suo tempore oblato, illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Sed in eis videlicet interfectio vos movet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo conditionaliter serviat. Sed vos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. Dominus autem Jesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit (Matth. VIII, 32). Qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui, cuidam leproso, quem mundaverat, ait: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus tuum, quod praecepit Moyses , in testimonium illis (Luc. V, 14). Magis enim, quia et per Prophetas Deus saepe testatur, nullius se talis muneris indigere, et facile est  ratione perspicere quod nec ejus rei egeat, qui nullius eget; compellitur animus humanus inquirere quid nos per haec docere voluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi juberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset, et talibus signis praefigurari oporteret. Vos autem quanto melius et honestius istis, quamvis jam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus, sacrificiis subderemini, quam vobis ab Auditoribus vestris vivas escarum victimas offerri juberetis et crederetis? Nam cum apostolus Paulus de quibusdam, propter epulas Evangelium praedicantibus, congruentissime dixerit, Quorum Deus venter est (Philipp. III, 19); quanto vos arrogantiore impietate jactatis; qui ventrem vestrum non Deum, sed quod sceleratioris audaciae est, Dei mundatorem dicere non timetis? Cujus porro dementiae est, pios se videri velle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant; quibus, ut putant, viventibus, tanta vulnera et manibus et dentibus ingerunt?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal