- Tabla de Contenidos
CAPUT X.
Quid autem fallitis Auditores vestros, qui cum suis uxoribus, et filiis, et familiis, et domibus, et agris vobis serviunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipit Evangelium? Sed quia eis non resurrectionem, sed revolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur, et vita Electorum vestrorum vivant, tam vana, et inepta, et sacrilega, quam vos vivitis, quando valde laudamini ; aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres, vel in alios aliquos cibos veniant, quos vos manducaturi estis, ut vestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis evangelicis alienatis; sed et vos ipsos talia sentientes atque suadentes, maxime inde separare debetis. Si enim haec vanitas ad fidem evangelicam pertineret, non debuit dicere Dominus, Esurivi, et dedistis mihi manducare: sed, Esuristis, et manducastis me; aut, Esurivi, et manducavi vos. Neque enim ex illo jam ministrationis merito, secundum vestra deliramenta, quisquam recipietur in regnum Dei, quia manducare sanctis dedit; sed quia vel manducavit quos anhelaret, vel manducatus est a quibus anhelaretur in coelum. Nec illi dicerent, Domine, quando te vidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? Sed dicerent, Quando te vidimus esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 35-40): sed, Cum unus ex minimis meis vos manducavit, ego vos manducavi.