CAPUT IX.

Quam multi autem in nostra communione veraciter faciunt ista sublimiora praecepta evangelica, de quorum specie fallitis imperitos? Quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti, et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi jejuniis vel crebris, vel quotidianis, vel etiam incredibiliter continuatis, corpus servituti subjicientes? Quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad victum et tegumentum necessaria; unam animam et cor unum in Deum, charitatis igne conflantes? Atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes, perversa voluntate cito deficiunt; quam multi in tentationibus inveniuntur, quod alio animo talem vitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes  propositum usque ad finem perseverant, et salvi fiunt? In quorum societate quasi dispares apparent; sed tamen eadem charitate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem, secundum Apostoli exhortationem habent uxores tanquam non habentes, et emunt tanquam non tenentes, et utuntur hoc mundo tanquam non utentes. His subjunguntur secundum abundantes divitias misericordiae Dei, etiam illi quibus dicitur: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram: hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. VII, 29, 30, 31, 5, 6). Qualibus etiam idem apostolus dicit: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Et eorum portans infirmitatem, paulo post dicit: Saecularia igitur judicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate (Id. VI, 7, 4). Neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, vendunt vel dimittunt omnia sua, et sequuntur Dominum, pertinent ad regnum coelorum; sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium charitatis subjungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35), et caetera. Alioquin damnandi erunt illi, quorum domos tam diligenti et sollicita cura componit Apostolus, monens mulieres subditas esse viris suis, viros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione Domini; servos obedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod justum est et aequum servis praestare (Coloss. III, 18-IV, 1). Sed absit ut istos a mandatis evangelicis alienos, et a vita aeterna separandos judicet Apostolus: quia ubi ait Dominus, Si quis non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad perfectionem; ibi statim et istos consolatus est dicens, Qui receperit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Unde non tantum qui modicum vini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates ejus (I Tim. V, 23), sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae frigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur, non perdet mercedem suam (Matth. X, 38-42).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal