CAPUT VIII.

Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter justitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere justitia est? Pro qua impia perversitate,  propter christianorum temporum mansuetudinem, quam parva et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? Sed, tanquam caecis fatuisque loquamini , justitiae vestrae velut magnum esse vultis indicium, quod opprobria sustinetis, persecutionemque patimini. Porro si tanto est quisque justior, quanto graviora perpetitur, omitto dicere, quod videre facillimum est, quam multo graviora vobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti. Illud dico, si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto, quisquis patitur persecutionem, jam etiam veram fidem justitiamque tenere dicendus est; concedite ut ille sit fidei verioris, majorisque justitiae, quem multo vobis graviora perpessum potuerimus ostendere: et millia jam vobis nostrorum martyrum occurrant, atque ipse praecipue Cyprianus, cujus etiam litteris edocetur quod in Christum crediderit natum ex virgine Maria. Pro hac ille fide, quam vos detestamini, usque ad gladium mortemque pervenit, cum gregibus christianorum tunc ita credentibus, atque ita graviusque morientibus. Faustus autem convictus vel confessus quod manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad judicium proconsulare perductis, eis ipsis christianis a quibus perducti sunt intercedentibus, levissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est: quod sua sponte quotidie servi Dei faciunt, se a turbulento strepitu populorum removere cupientes; et unde publica terrenorum principum vota per indulgentiam solent relaxare damnatos. Denique non multo post inde omnes eadem solemni sorte dimissi sunt. Fatemini ergo illos fidem tenuisse veriorem, justioremque vitam, qui pro ea multo quam vos atrociora sustinere meruerunt; aut desinite vos inde jactare, quod multis detestabiles sitis: sed discernite quid sit persecutionem pati pro blasphemia, et persecutionem pati pro justitia; et pro qua istarum patiamini, in vestris libris etiam atque etiam diligenter advertite.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal