- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Inest tamen ille haereticus typhus, intolerabilisque superbia. Vides, inquit, in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt; et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? Si hoc esset justum esse, justificare seipsum, verbis suis volasset in coelum homo iste, cum haec loqueretur. Sed ego in delicias Fausti non invehor, notas omnibus Auditoribus Manichaeorum, et eis maxime qui sunt Romae: talem propono manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat impleri, non qualem videri nolebat. Et illum tamen quomodo video pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam Deum credat, nec captivum erubescat ? Quomodo mitem, qui tantae auctoritati evangelicae mavult insultare, quam credere? Quomodo pacificum, qui naturam ipsam divinam, qua Deus est quidquid est, qui solus vere est, perpetuam pacem habere non potuisse putat? Quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta? Quomodo lugentem, nisi Deum suum captum et ligatum; donec solvatur et evadat, ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a Patre ligabitur, et non lugebitur? Quomodo esurientem et sitientem justitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo ne sibi deesse videretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? Sed quam justitiam isti esuriunt et sitiunt, quibus perfecta justitia erit, damnatis in globo fratribus qui nihil suo vitio peccaverunt, sed hostili tabe, contra quam eos Pater misit , inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?