CAPUT VI.

Sed ne in homines potius non implentes ea quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam vanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: Talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores; si autem faciatis, decepti sitis. Neque enim Christus vobis praecepit ut herbam non evellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes, vellere spicas sabbato non prohibuit (Matth. XII, 1), unde convinceret et praesentes Judaeos, et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat; istos vero, quia fiebat. Sed plane Manichaeus praecepit ut otiosis manibus vestris, de homicidiis vivatis alienis: et illa quidem falsa sunt homicidia, sed vestra sunt vera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal