CAPUT V.

Quid ergo vos tanquam de mandatorum ejus perfectione jactatis, quod ea quae in Evangelio praecepta sunt operamini? Quid enim illa prodessent, ubi non est fides vera, etiamsi vere implerentur a vobis? Nonne audistis Apostolum dicentem: Si distribuam omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3)? Quid ergo vos tanquam de christiana paupertate jactatis, cum christiana charitate careatis? Habent enim inter se, quam charitatem vocant, etiam latrones, sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non charitatem quam commendat Apostolus. Et ut eam a caeteris improbandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Unde ergo habere potestis veram charitatem ex fide ficta surgentem ? Aut quando vos pigebit fidem vestram fucare mendaciis , quando et primum hominem vestrum, cum suis hostibus in suae naturae veritate manentibus, mutabili fallacia dimicasse praedicatis; et ipsum Christum qui dicit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), speciem carnis, mortem crucis, vulnera passionis, cicatrices resurrectionis, mentitum esse suadetis? Proinde vos Christo vestro anteponi vultis, si illo mentiente, vos annuntiatis veritatem. Si autem Christum vestrum sectari vultis, quis non in vobis caveat falsitatem, ut in his quoque mandatis quae vos implere dicitis, non sit nisi sola fallacia? Quippe cum ausus sit Faustus dicere quod aes in zonis non portetis: nisi forte ideo verum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis: nec reprehenderentur ista in vobis, nisi quia profitemini aliud, et aliter vivitis. Adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo jam frater noster catholicus christianus, qui multos vestrum Romae in domum suam congregaverat, propter implenda praecepta Manichaei, satis quidem vana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum vestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in viam suam. Unde illi qui in eis perdurare voluerunt, a vestra societate schisma fecerunt; et quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur: a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti, et caprinae lodices, qua deliciarum affluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani.  Auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non vultis, saltem de litteris vestris: ne lingua vestra cum vita vestra, tanquam ille primus homo cum gente tenebrarum, mendacibus, non elementis, sed verbis pugnare videatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal