CAPUT IV.

AUGUSTINUS respondit: Jam supra  commemoravi, quam saepe se Dominus Jesus Christus filium hominis dicat, et quanta vanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant, de nescio quo commentitio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum, contra Apostolum praedicant dicentem, Primus homo de terra terrenus (I Cor. XV, 47): et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Quapropter restat ut filium hominis Christum ita credamus, sicut apostolica veritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. Cum igitur eum Evangelistae annuntient natum ex femina de domo David, hoc est, de familia David; Paulusque ad Timotheum scribat dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8): satis apparet quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Ideoque utrumque se dicit, et Filium Dei, et filium hominis. Unde ne pergam per plurima, uno loco in Evangelio secundum Joannem ita scriptum est: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V, 25-27). Dixit, Vocem Filii Dei audient: et dixit, Quia filius hominis est. Secundum hoc enim quod filius hominis est, accepit potestatem judicium faciendi, quia in ipsa forma venturus est ad judicium, ut et a bonis et a malis videatur. In qua forma etiam ascendit in coelum, et vox illa discipulis sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Nam secundum id quod Filius Dei, Deus aequalis est Patri, et cum Patre unum, non videbitur a malis: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cum ergo credentibus in se promittat vitam aeternam, nec aliud sit credere in eum, quam credere in verum Christum, qualem se ipse praedicat, et ab Apostolis praedicatur, hoc est, et verum Dei Filium et verum hominis filium; vos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum  et ipsum Deum, gentis adversae tumultu perterritum, membra sua misisse crucianda, nec postea tota purganda docetis, videtis quam sitis alieni a vita aeterna, quam promittit Christus illis qui credunt in eum. At enim dixit Petro confitenti eum Filium Dei: Beatus es, Simon Bar-Jona (Id. XVI, 17). Numquid ideo nihil promittit eis qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et Filius Dei et filius hominis? Habes etiam aperte vitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis,  ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14, 15). Quid vultis amplius? Credite ergo in filium hominis, ut habeatis vitam aeternam; quia ipse est et Filius Dei qui potest dare vitam aeternam; quia ipse est verus Deus et vita aeterna, sicut idem Joannes ait in Epistola sua. Ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne venisse (I Joan. V, 20, et IV, 3).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal