CAPUT III.

Age ergo, ipsum eumdem interrogemus Christum, et unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex ejus ore discamus. Quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? Qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei qui in coelis est (Matth. VII, 21). Non dixit: Qui me professus fuerit natum. Et alibi ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et docentes eos servare omnia quae mandavi vobis (Id. XXVIII, 19, 20). Non dixit: Docentes eos quia sim natus, sed ut mandata conservent. Item alibi: Amici mei eritis, si feceritis quae praecipio vobis. Non dixit, Si natum me credideritis. Rursum: Si feceritis mandata mea, manebitis in mea charitate (Joan. XV, 14, 10). Et alia multa. Necnon et in monte cum doceret, Beati pauperes spiritu , dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 3-10); nusquam dixit, Beati qui me confessi fuerint natum. Et in discretione agnorum ab haedis in judicio, dicturum se dicit iis qui ad dextram erunt: Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potastis me, et caetera: propterea percipite regnum (Id. XXV, 35, 34). Non dixit: Quia natum me credidistis, regnum percipite. Necnon et diviti quaerenti vitam aeternam: Vade, inquit, vende omnia quae habes, et sequere me (Id. XIX, 21). Non dixit: Crede me natum, ut in aeternum vivas. Ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut vultis, fide delegi, ubique regnum, vita, beatitudo promittitur; vestrae vero nusquam. Aut docete sicubi scriptum est, beatum esse, regnumve percepturum, aut aeternam habiturum vitam, qui eum confessus fuerit natum ex femina. Interim tametsi et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. Cum vero eam nec partem fidei probaverimus , quid fiet? Nempe eritis vos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. Sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. Cui tamen accedit et illa alia beatitudo, ex confessione quoque sermonis, quia Jesum confitemur esse Christum Filium Dei vivi: quod aeque ipse ore suo testatur Jesus dicens ad Petrum, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi hoc caro et sanguis revelavit, sed Pater meus qui in coelis est (Id. XVI, 17). Quapropter non jam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus, et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes, alteram sine blasphemia praedicamus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal