- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
Sed non, inquis, accipere Evangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias; sed ut etiam credas omnibus quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Deus . Sed nec item est solum illud, Evangelium accipere, ut credas quia natus est Jesus; sed ut facias etiam quod praecepit. At si me idcirco Evangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto, nec tu ergo accipis; et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. Ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes: aut si tibi non praejudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum quia accipias Evangelium, mihi quare ad hoc praejudicet genealogia damnata? Quod si Evangelium accipere, in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere, et servare mandata, quid ergo imperfectus imperfectum judicas? Uterque nostrum eget alterutro. Sin, quod certius est, accipere Evangelium in sola observatione constat coelestium mandatorum, duplici modo improbus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. Et tamen age, ponamus, quia ita vis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in verbo, id est fateri Christum natum; altera vero in opere, quod est observatio praeceptorum: vide ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu vide quam levissimam et faciliorem. Nec immerito plebs ad te confluit, a me refugit, nesciens utique quia regnum Dei non sit in verbo, sed in virtute. Quid ergo est quod me lacessis, si difficiliorem fidei aggressus partem, tibi ut infirmo reliqui faciliorem? Sed ego ad tribuendam, inquis, salutem animis, hanc partem fidei efficaciorem puto, ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est, Christum fateri natum.