- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? tu me interrogas utrum accipiam, in quo idipsum accipere apparet, quia quae jubet observo. An ego de te quaerere debeo, utrum accipias, in quo nulla accipientis Evangelium videntur indicia? Ego patrem dimisi, et matrem, uxorem, filios, et caetera quae Evangelium jubet (Matth. XIX, 29); et interrogas utrum accipiam Evangelium? Nisi adhuc nescis quid sit quod Evangelium nuncupatur. Est enim nihil aliud quam praedicatio, et mandatum Christi. Ego argentum et aurum rejeci, et aes in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur, aut corpus operiatur, sollicitudinem gerens (Id. X, 9, 10, et VI, 25- 34); et quaeris a me utrum accipiam Evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt (Id. V, 3-11); et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? Non ergo jam mirum est Joannem Baptistam viso Jesu, et ejus item auditis operibus, quaerere adhuc utrum ipse esset Christus: cui digne et merito Jesus nec dignatus quidem est renuntiare quod ipse esset; sed opera rursus eadem illi, quae jamdudum audierat, remandavit, Caeci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt (Id. XI, 2-6), etc. Quod ego quoque circa te non immerito fecerim, si perroganti utrum accipiam Evangelium dixero, Omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, voluptates: hoc tibi ad interrogata satis responsum puta, et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.