CAPUT XCVI.

Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas sacras Litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum, et reprehensibiles ad cavendum proponerentur; verum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum, sive itidem denuo correcti in viam redeant, sive irrevocabiles maneant; et rursus quaedam malorum mutationes et provectus in bonum, sive perseveraturi, sive in pristina iterum relapsuri; ut neque justi in superbiam securitate extollantur, nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur? At illa quae neque ad imitandum neque ad cavendum facta hominum pertinent, et tamen in sancta Scriptura reperiuntur; aut ad illam connexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias veniatur, aut eo ipso quo videntur superflua, satis admonent, in eis quaeri oportere mysticae alicujus significationis oraculum. Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla, vel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata, jam quoque ipsis rebus impletis, auctoritatem divinam fidelissima et praeclarissima veritatis luce testantur: ut omnino desipiat, quisquis eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque genera subdita videt, verum etiam hoc ab eis praedictum legit, perfectumque cognoscit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal