- Tabla de Contenidos
CAPUT XCV.
Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes, si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere, vel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt; non est luctandum cum hominibus, qui dicunt, Non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo: dum tamen ea quae divinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel intelligantur, aut utrumque potius quam neutrum: dum tamen et ipsa, quae figurate dicta vel facta intelliguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. Ac per hoc etiam si Manichaeis, vel quibusque aliis, de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus, vel ratio, vel opinio; illud sufficiat, quod patres nostri, quibus Deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis obedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi pravis et distortis cordibus displicere non possit; et quod ea Scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae vel laudavit vel redarguit vel tantum narrata nobis judicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit.