- Tabla de Contenidos
CAPUT XCIV.
Si ergo haec quoque loca Scripturarum, de quibus eisdem Scripturis calumniantur haeretici, perscrutata, et quodam modo interrogata, quanto videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent; quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent; cum oppilantur apertissima veritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent, non inveniunt; et malunt miseri manifestatione ejus suas fauces obturari, quam suavitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud quod jam ascendit in coelum, et hoc corpus ejus quod usque in finem laborat in terra, scribentium Litteras vere sacras omnis parturivit intentio: nec esse quidquam credendum est Librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum; nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque ejus, sive propriis, sive figuratis locutionibus rebusve praenuntient. Sicut enim in citharis et hujuscemodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid jam sonant significatione futurorum; aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tanquam sonantia connectantur.