- Tabla de Contenidos
CAPUT XCIII.
Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne combureret, minutatimque concideret, et in aquam spargeret, et potum populo daret; majorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret, judicavit: si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque submersit, utquid et potum hoc populo dedit? Quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intelligendam propheticam significationem? Occurrat ergo jam intentis mentibus, tanquam diaboli corpus in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti: de quibus dicit Apostolus, Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 21-23). Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas Gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio dicit, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49): ut quoniam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7), dum in eum credunt Gentes, igne virtutis ejus diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum, verbo veritatis humiliatur: et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores, ex Baptismo in sua membra, hoc est, in corpus dominicum transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis Gentibus dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13). Si, Macta et manduca; quare non etiam, Concide et bibe? Ita ille vitulus per ignem zeli et aciem verbi et aquam Baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est.