- Tabla de Contenidos
CAPUT XCII.
Jam porro de bellis quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. Satis ergo sit quod de illo bello gesto cum Amalech (Exod. XVII, 8-16), jam superius in hoc ipso opere, quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent objicere Moysi, vel nimici harum Litterarum, vel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret quod crudelia multa et mandarit et fecerit. Sed quia novi quid maxime et invidiose jactare consueverint , ideo ipse hoc commemoravi, superiusque defendi, ne quidquam in eo facto esse criminis, vel ipsi Manichaei qui corrigi vellent, vel quisquam alius imperitorum aut impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cujusquam necessitudinis distinctione jussit interimi (Id. XXXII). Facile est ut intelligatur hominum illorum interemptionem, significare vitiorum talium insecutionem , qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos jubet Psalmus, cum dicit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). In talia vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5).