- Tabla de Contenidos
CAPUT XCI.
Quod vero exspoliavit Aegyptios jussu Domini Dei sui (Exod. III, 22, XI, 2, et XII, 35, 36), nihil nisi justissime jubentis, quid praefiguraverit, jam in quibusdam libris, quos de Doctrina Christiana praenotavi, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse (Lib. 2, cap. 40): quod auro et argento et veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine Gentium non inutili studio discantur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsis Gentibus animae pretiosae tanquam vasa aurea et argentea, cum suis utique corporibus, quod vestes significant, adjungunt se populo Dei, ut simul de hoc saeculo tanquam de Aegypto liberentur; sive hoc ergo, sive illud, sive aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis qui has Litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa jussa, facta, conscripta.