CAPUT XC.

Quod enim fratrem defendens, occidit Aegyptium, cuivis facillime occurrit, injuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo nobis defensis occidi. Quod vero in arena obruit interemptum (Exod. II, 12), manifestum est ejus jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde Ecclesiam Dominus super petram aedificat; et eos qui audiunt verbum ejus et faciunt, comparat prudenti viro qui aedificat domum suam super petram, ne tentationibus cedat et corruat: illos autem qui audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata domus, ruina fit magna (Matth. VII, 24-27).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal