- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXXIX.
De Osee autem propheta, non a me opus est dici quid illa jussio factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee, Vade, et accipe tibi uxorem fornicationis, et fac filios de fornicatione; cum satis hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum. Sequitur enim: Quoniam fornicans fornicavitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim; et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel; quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Juda, et quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum; et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu, et in gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat absque misericordia, et concepit, et peperit filium. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Non populus meus; quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi. Et congregabuntur filii Juda et filii Ysrael, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. Dicite fratribus vestris, Populus meus: et sorori vestroe, Misericordiam consecuta (Osee I, 2, II, 1). Cum ergo jussi et facti hujus figuram ipse Dominus per eamdem Scripturam evidenter aperiat, cumque apostolicae Litterae hanc prophetiam completam in Novi Testamenti praedicatione testentur: quis est qui audeat dicere, non propterea jussum et factum, propter quod se jussisse et Prophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui jussit exponit? Ait enim Apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, verum etiam ex Gentibus: sicut et Osee dicit, Vocabo Non plebem meam, plebem meam; et Non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est eis, Non Populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. IX, 23 26). Hoc ergo de Centibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad Gentes, Propheta quidem ipso non nominato, prophetiam tamen ejus verbis suis inserit, dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo virtutes ejus annuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur (I Petr. II, 9, 10). Hinc evidenter apparet, quod per Prophetam dictum est, Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et quod consequenter adjunctum est, Et erit in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi: non omnino de illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo Apostolus Gentibus dicit, Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Sed quoniam et de illo Judaeorum multi crediderunt et credituri sunt (nam inde erant et Apostoli, inde tot millia quae in Jerusalem Apostolis sociata sunt [Act. III, 41, et IV, 4], inde Ecclesiae de quibus ad Galatas dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo [Galat. I, 22]: unde et lapidem angularem in Psalmis appellatum Dominum [Psal. CXVII, 22] sic interpretatur, quod duos parietes in se ipso conjunxerit, circumcisionis videlicet et praeputii, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizaret pacem iis qui longe et iis qui prope, id est, Gentibus longe et Judaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 11-22]; merito et iste propheta, filios Juda ponens pro Judaeis, et filios Israel pro Gentibus, Et congregabuntur, inquit, filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Huic itaque prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae, quisquis contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis Litteris; nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Judae factum, ut haec fornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar appellata est, posset agnosci: hic autem cum ipsa Scriptura se aperiat, cumque Apostolorum consonantibus Litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur, ac non jam videmus quod restat de famulo Dei Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus objecit?