- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXXVIII.
Jam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura atque condemnat (III Reg. XI), nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat? Nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda subversio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas de Gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus: cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significare; sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in persona hujus Salomonis et mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae; malo autem illius, malos Ecclesiae significatos puto: tanquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea; ut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis (Matth. III, 12, et XIII, 30). Si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis, sivi mihi, sive doctioribus atque melioribus, aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem, tanquam interrupta series contextionis impediat.