CAPUT LXXXVII.

Nunc peccatum David (II Reg. XI), quid in prophetia significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt quid etiam hoc factum praefiguraverit. David interpretatur Manu fortis, sive Desiderabilis: et quid fortius Leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum (Apoc. V, 5)? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit, Veniet desideratus omnibus gentibus (Aggaei II, 8)? Bersabee interpretatur Puteus satietatis, sive Puteus septimus: quamlibet autem harum nominis hujus interpretationum in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in Canticis canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur puteus aquae vivae (Cant. IV, 15): et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur; propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (Act. II, 1-4). De septimanis enim constare eumdem festum diem, Tobiae quoque Scriptura testatur (Tob. II, sec. LXX). Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Dono itaque spirituali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui habuerit , non sitiet in aeternum (Joan. IV, 14, 13). Urias vero qui fuerat maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis sui interpretatione significat? Cujus erant pessimo conjugio deligati omnes quos gratia Dei liberat,  ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur (Ephes. V, 27). Urias namque interpretatur Lux mea Dei: Chattaeus  autem, Abscisus, sive quod in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive quod cadeudo veris viribus perditis, transfigurat se tamen in angelum lucis (II Cor. XI, 14), audens adhuc dicere, Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo: verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prohetiam non exstinguamus: amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal