CAPUT LXXXVI.

Jam Thamar habitum mutet; nam et Commutans interpretatur Thamar: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat; non illius amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit (Matth. XXVI, 75). Nam et Judas latine Confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe jam Ecclesiae gerit Thamar, ex Gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Aenan, vel Aenaim, quod interpretatur Fontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae: illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45). Accepit in occulto annulum,  monile, et virgam: vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et justificavit: et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30). Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tanquam meretrici, haedus exprobratio peccati; per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem, Generatio viperarum (Matth. III, 7). Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicatis signis , annuli, monilis, et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quorum jam personam Judas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis, glorificationis, sine dubio confundentur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam Dominus adjuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia, finiendi hujus operis, quod plus quam vellem jam prolixum est, cura prohiberet.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal