- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXXV.
Illo ergo tempore, quo jam de tribu Judae regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset, multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et mystica, unde christi vocabantur, unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danielis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est Sanctus santorum (Dan. IX, 24-27) oleo exsultationis prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Natus est enim Herodis majoris tempore (Matth. II, 1), passus est autem minoris Herodis tetrarchae (Luc. XXIII, 7, 46). Hujus itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV, 24), figuram gessit ipse Judas cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur Deficiens. Jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites, Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne (Joan. V, 36); sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus et Elisabeth matris suae; eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine ejus accepit (Id. I, 16). Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non exsurrexit (Matth. XI, 11): quia ex omnibus praenuntiantibus Christum, ipse vidit quod multi justi et Prophetae cupierunt videre, et non viderunt (Id. XIII, 17). Salutavit ex utero (Luc. I, 44); agnovit perfectius ex columba, et ideo tanquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua (Id. III, 21, 22). Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum (Cant. IV, 2).