CAPUT LXXXIV.

In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tanquam mariti adhibebantur: merito nomen  ejus Amaritudo interpretatur; ipsa enim Domino fellis poculum dedit (Matth. XXVII, 34). Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Judae: quorum unus erat malignus vel saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tanquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus; ille autem sequens, qui fundebat in terram. Nomen quoque majoris, qui vocabatur Her, interpretatur Pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso (Gen. III, 21); sequentis nomen qui vocabatur Aynan, interpretatur Moeror eorum: quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra? Majus porro malum est ablatae vitae, quod significat pellicius, quam non adjutae, quod significat moeror eorum: Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, quod illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri: et ideo erat quidem filius Judae, sed eum maritum Thamar non accipiebat; quia erat eadem tribus Juda, sed jam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen ejus, id est, Selom, interpretatur Dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore, quo jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere, non est computandus Herodes major in regibus ejus, tanquam maritus Thamar: erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat; sed tanquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit (Luc. XXIII, 12): isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent, frendentes adversum Christum, Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum: quippe etiam Caesar rex erat non proprie Judaeorum; sed ut Christum negarent, et huic adularent, ideo se tali voce damnarunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal