- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXXIII.
Sequitur ut Judae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit (Id. XXXVIII), quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat , quod de quibusdam malis operibus hominum in Scripturis sanctis, quaedam non mala, sed bona futura significantur. Servat enim ubique divina providentia virtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus Dei, sicut in praecedenti sermone jam diximus (Supra, cap. 48), de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum; ita in Scripturis propheticis, non tantum bona hominum, verum etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Judas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret: sicut nec Judas ille qui Dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro, si de tam malo opere Judae illius tam bonum opus Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sauguine nos redimeret; quid mirum si Propheta ejus, de quo ipse ait, De me enim ille scripsit (Joan. V, 46), ex malo facto Judae istius, boni aliquid significavit, ut suo ministerio nos doceret? Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit Propheta narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum quas intenderat prophetare: ad significanda autem aliqua bona, nihil interest, facta illa quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento candidos Gallos? Verumtamen si, non scripturam, sed picturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magni interest bonane an mala sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio, quantum ad ejus noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut justus injuste necaretur, utique mala erant: tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait, Expedit ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat: dictumque de illo est, Hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit quia oportebat Jesum mori pro gente (Id. XI, 50, 51). Ita factum Judae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significavit: a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem, quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Judae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.