- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXXII.
Nunc ergo jam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putavit scripturas Veteris Testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique sermone congruo, quo vel defensi sunt homines Dei adversus haereticorum carnaliumque calumnias, vel reprehensis hominibus, tamen Scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est: videamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemoravit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod jam fecimus de Abraham et Isaac et Jacob, quorum se Deus ita dici voluit (Exod. III, 15), tanquam solorum esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque charitatem: et quia in eis tribus Patribus quodam modo consummavit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt, non solum in libertatem, sicut per Saram (Gen. XXI, 1, 2) et Rebeccam (Id. XXV, 21) et Liam et Rachel (Id. XXIX et XXX); verum etiam in servitutem, sicut per eamdem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est, Eris servus fratris tui (Id. XXVII, 40): et per ancillas non solum in servitutem, sicut per Agar (Id. XVI, 15); verum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham (Id. XXX). Ita enim et in populo Dei et per spirituales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi quibus dicitur, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16); verum etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon (Act. VIII, 13): et per carnales servos, nascuntur non solum in damnabilem servitutem, qui eos imitantur; verum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Hoc magnum sacramentum quisquis in Dei populo prudenter agnoverit, unitatem Spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth; quid ejus laudandum, quid culpandum Scriptura narraverit, quid intelligendum de tota illa re gesta significaverit (Gen. XIX), demonstrantes.