- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXXI.
De Salomone autem quid dicam, nisi quia gravius ipsius fidelis et sanctae Scripturae testimonio redarguitur, quam petulantibus et nugacibus Fausti conviciis? Illa enim de illo et quid boni prius habuisset, et quid mali faciendo, bonum in quo primum fuerat, reliquisset, veraciter fideliterque locuta est (III Reg. III, XI, et Eccli. XLVII): iste autem oculis clausis, vel potius exstinctis, non quo lumine manifestante ducebatur, ibat; sed quo malevolentia praecipitante ferebatur, irruebat. Hoc ipso enim magis insinuaverunt sancti Libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti viri plures uxores; quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit, improbatus est et reprehensus his verbis, ut appellaretur amator mulierum; et inde ad profundum idololatriae lapsus atque demersus, eadem veritate personam nullius acceptante proderetur.