CAPUT LXXX.

Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus nunc respondeo, quod locutus Dominus ad Osee prophetam dixit: Accipe tibi uxorem fornicariam, et fac filios de fornicaria (Osee. I, 2). In qua Scriptura sic excaecatum est immundum cor eorum, ut nec apertissima verba evangelica intelligant Domini dicentis ad Judaeos: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31). Quid enim adversum clementiae veritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione, in castum conjugium commutetur? Et quid tam incongruum et alienum a fide Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa esse in melius commutatae? Itaque cum meretricem Propheta fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem? Scilicet, quia solent dare operam meretrices ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis permanens placebat ut deum ipsorum non ligaret, quam unius viri facta uxor ut pareret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal