CAPUT LXXIX.

Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones, atque utinam hominum, et non Dei? Servierint dispensatores Veteris Testamenti, iidemque praenuntiatores Novi Testamenti, peccatores occidendo; servierint dispensatores Novi Testamenti, iidemque expositores Veteris Testamenti, a  peccatoribus moriendo: Deo tamen uni utrique servierunt, per diversa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse imperari  et propter se debere tolerari. Quid ergo crudele Moyses aut mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni vero Deo  subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque impudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus ipse quem offenderant, alto et secreto judicio feriendos voluisset mox feriri , et in praesenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in verbis ejus agnoscat orantis pro peccato eorum, et dicentis: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII)? Comparans ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem, videt profecto apertissime, videt quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic amat. Sic plane et Apostolus, non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 5). Tradidit et alios, ut discerent non blasphemare (I Tim. I, 20). Legunt scripturas apocryphas Manichaei, a nescio quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare talia poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum, imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus ministraret, eum leo irruens interemit, manumque ejus, qua caput Apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam, secundum verbum ejusdem apostoli id optantis atque imprecantis, canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat Apostolus. Quid hoc videri crudelius potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petiverit, facta est compensatio beneficii majoris; ut et Apostolus quam charus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. Utrum illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas Canon ecclesiasticus respuit, tanquam verae atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri, virtutem illam patientiae, quam docet Dominus, dicens, Si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe  illi et sinistram (Matth. V, 39), posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis, et expressione verborum: quandoquidem Apostolus palma percussus, potius Deum rogavit ut injurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa injuria non inulta relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem, aut ut iterum feriret admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum, et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit, sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostravisse; cum et in ejus verbis satis appareat, ita hujusmodi peccato eum veniam deprecatum, ut nisi impetraret, deleri se vellet de libro Dei? Et quid simile, ignotus homo palma percussus; et Deus ex Aegypti servitute liberans, per divisum mare trajiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus? Si autem poenas ipsas comparemus, quid simile ferro interimi; et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem judices publicis legibus servientes, majoris criminis reos bestiis subrigi, quam gladio percuti jubent.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal