CAPUT LXXVIII.

Calumniosa ergo imperitia Moyses reprehenditur quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si Deo jubente non gereret: ipsum vero Deum, quod talia jusserit, audere reprehendere, vel Deum justum et bonum talia jubere potuisse non credere, hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum esse quod oritur, nec perire quod moritur; sed in suo singula quaeque ordine sive naturarum sive meritorum vel cedere, vel succedere, vel manere: hominum autem rectam voluntatem divinae legi conjungi, inordinatam vero cupiditatem divinae legis ordine coerceri; ut nec bonus aliud quam praecipitur velit, nec malus amplius quam permittitur possit; ita sane, ut non impune possit quod injuste voluerit. Ac per hoc in omnibus quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas jure damnatur: caetera sunt vel tributa naturarum, vel merita culparum. Fit autem  homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud assumendas, et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas. Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conservari jubet. Fit autem homo justus, cum ob aliud non appetit rebus uti, nisi propter quod divinitus institutae sunt; ipso autem Deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso Deo propter eumdem ipsum Deum. Propter Deum enim amat amicum, qui Dei amorem amat in amico. Sive autem iniquitas, sive justitia, nisi esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena justa esset: quod nemo sapit, nisi qui desipit. Ignorantia vero et infirmitas, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit, ex occulto poenarum ordine venit, et illis inscrutabilibus judiciis Dei, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio Dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, veraciter scriptum est (Id. V, 12-19). Et quia ex hac poena corpus corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), verissimum nobisque notissimum est: et quia de hac justa poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. Et hinc Apostolus gemebundus exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Sed quae sit distributio judicantis et miserentis Dei, cur alius sic, alius autem sic; occultis fit causis, justis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista judicio aut misericordia Dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a Deo creatore omnium quae naturaliter sunt (Sap. XI, 21); nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum; ut ea quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic judicentur et ordinentur, ne universitatis naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et conditionibus deputata. Quae cum ita sint, et cum per hoc secretum judiciorum Dei motusque humanarum voluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur; et eisdem adversitatibus alii deficiant, alii proficiant; cumque ipsa humana mortalisque vita tentatio sit super terram (Job VII, 1): quis hominum novit cui prosit aut obsit in pace regnare vel servire, vel vacare, vel mori; in bello autem vel imperare, vel pugnare, vel vincere, vel occidi? cum hoc tamen constet, et cui prodest, non nisi per divinum prodesse beneficium; et cui obest, non nisi per divinum obesse judicium.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal