CAPUT LXXVII.

Si autem hoc mirum istis vanis  videtur, quod aliud tunc Deus praecepit dispensatoribus Veteris Testamenti ubi Novi gratia velabatur, aliud praedicatoribus Novi Testamenti ubi Veteris obscuritas revelatur, attendant ipsum Dominum Christum mutantem quae dixerat, et aliud dicentem: Quando misi vos, inquit, sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt, Nihil. Dicit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Isti certe si ista diversa in Testamentis singulis invenirent, Vetere et Novo, etiam ex hoc clamarent, duo sibi Testamenta esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit, Antea misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, et nihil vobis defuit: nunc autem qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui habet tunicam, vendat et emat gladium? Jamne intelligunt quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate, praecepta, vel consilia, vel permissa mutentur? Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eumdem unum Deum tunc Prophetas gerere bella jussisse, nunc Apostolos prohibuisse? Neque enim in eo quod ex Evangelio commemoravimus, verba tantum Domini fuerunt: sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc sine sacculo et pera ierunt, et nihil eis defuit; sicut ejus interrogatio et eorum responsio declaravit. Et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo jussisset, Ecce sunt hic duo gladii. Et ille respondit, Sufficit. Hinc et Petrus armatus inventus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea ejus coercetur audacia (Luc. XXII, 35, 36, 38, 50, 51); quia non ut jussus fuerat ferrum tollere, ita jussus fuerat et ferire. Latebat certe Domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti noluisset. Verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal