CAPUT LXXVI.

Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum jubere, quia Dominus postea Jesus Christus, Ego, inquit, dico vobis, non resistere adversus malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39); intelligant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde: ibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis justis nostris patribus habitavit: sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri potestatem atque arbitrium pertinere. Unde et Vetus Testamentum secretum regni coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit, et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis, ut Novum Testamentum revelaretur, quod figuris Veteris velabatur, evidenti testificatione jam demonstrandum erat, esse aliam vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatum patientissime sustineri. Proinde per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus, qui de  coelo Saulum vocavit, et ex lupo factum ovem, in medium luporum misit (Act. IX), congregatos vellet armare atque adjuvare pugnantes, sicut Hebraeos patres adjuvit, quae gentes resisterent? quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua jam  docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius Dei factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5), factus ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), mittit discipulos velut oves in medium luporum, et monet ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; promittit etiam ipsius corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem (Matth. X, 16, 28, 30): Petri gladium revocat in vaginam; aurem inimici praecisam reparat ad pristinam formam: dicit se legionibus Angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset (Id. XXVI, 52, 53; Luc. XXII, 51, 42, et Joan. XVIII, 11); bibit praecedens, propinat sequentibus: virtutem patientiae suo revelat  praecepto, suo confirmat exemplo. Propter quod Deus illum suscitavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 9-11). Regnaverunt hic ergo Patriarchae et Prophetae, ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur: non hic regnaverunt Apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum potius panderetur. Illi reges bella  gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari: isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi. Quanquam et illic Prophetae noverant mori pro veritate, sicut ipse Dominus dicit, A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35): et hic posteaquam coepit  impleri, quod sub figura Salomonis (qui latine interpretatur Pacificus) de Domino Christo (ipse est enim pax nostra (Ephes. II, 14) in Psalmo prophetatum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11); christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt; cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli jam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal