CAPUT XCVII.

Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David, cujus eum Domino arguente ac minante poenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa Scriptura culpanda est; ac non tanto severius ille damnandus, quanto potius ad se vulnerandum aut occidendum abuti voluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? Quia enim homines in peccatum lapsi, vel superbia negligunt poenitentiae medicinam, vel recipiendae salutis veniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto viro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi qui sani sunt saucientur. Neque enim medicinae vitium est, si vel insani se ipsos, vel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal