CAPUT X.

Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille qui erat lux, dixit, Fiat lux. Quae lux lucem fecerit, manifestum est; manifeste enim positum est, Dixit Deus: quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est. Utrum enim illam quae in mentibus Angelorum est, id est, ipsos tunc spiritus rationales Deus fecerit, an corporalem quamdam lucem, remotam etiam ab aspectibus nostris in sublimibus hujus mundi locis, inter studiosos divinarum Scripturarum concorditer disputatur. Quarto enim die fecit ista conspicua coeli luminaria. Quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa quae jam facta erat, quodam modo accensa sint, similiter quaeritur. Quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit Deus, Fiat Lux; creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas Litteras pie legendo fit dignus qui intelligat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal