- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
Sicut enim Deus sibi sufficit ad aeternam beatitudinem, et ex hac abundat ad faciendos beatos; ita sibi sufficit ad aeternam lucem, et ex hac abundat ad faciendos illuminatos: nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis voluntas bona; nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis voluntas mala: quia nec auget eum, qui ejus dono beatus est, nec terret eum, qui ejus judicio miser est. Talem Deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata vestra sectamini, quae cor vestrum vanum et vagum, lucem istam coelestium corporum per carnis oculos hauriens, vobis multiplici fictione dilatavit atque variavit. Lux ista, quamvis et ipsam Deus fecerit, longe incomparabilis est etiam illi luci, quam fecit Deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat, sicut ab impietate justificat: quanto magis illi inaccessibili, quae ista omnia facit? Nec omnibus inaccessibilis est: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: impii vero non videbunt lumen, sicut dicit Isaias (Isai. LIX, 9, 10). Talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritualem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit: non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45).