- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Caeterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Jesum, non carne, sed corde; non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio: tunc melius quid Matthaeus dixerit sentient. Talibus enim dicitur in Psalmo: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Unde centurio ille ad Christum magis accesserat, cujus fidem ita laudavit, quam illi ipsi per quos verba sua misit. Huic rei simile est etiam illud quod Dominus ait, Tetigit me aliquis; quando mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam vestimenti ejus, salva facta est. Hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere videbatur, Quis me tetigit? et, Tetigit me aliquis; cum eum turba comprimeret. Denique hoc ei responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit (Luc. VIII, 43-46)? Quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit; sic illi missi erant ad Christum, sed Centurio magis accessit. Ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis servavit, et mystice aliquid intimavit: Lucas autem et hoc ipsum quemadmodum gestum esset ostendit, ut hinc advertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. Vellem sane ut aliquis istorum vanorum, qui hujusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose objiciunt Evangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id volens intimare et exponere, et stilo exciperentur verba ejus eique recitarentur; utrum non aliquid plus minusve diceret, aut praepostero ordine, non verborum tantum, sed etiam rerum; aut utrum non aliquid ex sua sententia diceret, tanquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed voluisse atque sensisse plane cognoverit; aut utrum non alicujus breviter complecteretur sententiae veritatem, cujus rei antea quasi expressius articulos explicasset: et si quid est aliud quod fortasse possit certis regulis comprehendi, quomodo fiat ut vel in duorum singulis ejusdem rei narrationibus, vel in duabus unius ex una eademque re, multa diversa inveniantur, nulla tamen adversa; et multa varia, nulla contraria. Sic solvuntur omnia de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut spiritum sui erroris intus teneant, et nullum extrinsecus salutis admittant.