- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Sed contraria, inquit, inter se scripta eorum reperiuntur. Maligni malo studio legitis, stulti non intelligitis, caeci non videtis. Quid enim magnum erat ista diligenter inspicere, et eorumdem scriptorum magnam et salubrem invenire congruentiam, si vos contentio non perverteret, et si pietas adjuvaret? Quis enim unquam duos historicos legens de una re scribentes, utrumque vel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit quod alius praetermisit; aut si alter aliquid brevius complexus est, eamdem tamen sententiam salvam integramque custodiens, alter autem tanquam membratim cuncta digessit, ut non solum quid factum sit, verum etiam quemadmodum factum sit, intimaret? Sicut Faustus hinc Evangeliorum veritati voluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, dicere praetermisit: quasi negaverit Lucas dixisse Christum, quod cum scripsit dixisse Matthaeus. Hinc omnino nulla unquam quaestio fuit, neque hoc objici, nisi ab omnino imprudentibus et nihil harum rerum considerare volentibus seu valentibus, potest. Illud sane et requiri inter fideles, et objici ab infidelibus solet, sed etiam ipsis vel parum eruditis, vel nimis contentiosis nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit, Accessit ad eum Centurio, rogans eum, et dicens; Lucas autem quod miserit ad eum seniores Judaeorum, hoc ipsum rogantes de puero ejus qui aegrotabat, ut eum sanaret; et cum appropinquaret domui, miserit alios per quos diceret, non esse se dignum in cujus domum intraret Jesus, nec se ipsum dignum ut veniret ad Jesum. Quomodo ergo secundum Matthaeum, accessit ad eum rogans, et dicens, Puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur (Matth. 8, 5-13, et Luc. VII, 2-10)? Hoc ergo intelligitur, Matthaeum breviter sententiam ipsam veram integramque complexum, dicentem quod centurio accesserit ad Jesum, et non dicentem utrum per se ipsum accesserit, an per alios: et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem utrum per se ipsum dixerit, an per alios. Quid enim? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus pervenisse? Nonne et ipsam perventionem, cui quasi videtur non esse quod addi jam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur, saepe dicendo, Egit ille causam suam, pervenit ad judicem; aut, Pervenit ad illum vel illum potentem: cum plerumque id faciat per amicos, non viso eo prorsus ad quem quisque dicitur pervenisse? Unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos, sive per se ipsos, sive per alios ambitionis arte pertingunt, jam etiam vulgo Perventores vocantur. Quid ergo? cum legimus, obliviscimur quemadmodum loqui soleamus? An Scriptura Dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? Et hoc quidem de communi loquendi consuetudine pervicacibus turbulentisque responderim.