CAPUT IX.

Quapropter, post omnes Fausti calumnias refutatas, duntaxat horum ejus capitulorum quibus hoc opere, quantum Dominus adjuvare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi; breviter vos admoneo, qui illo tam nefando et exsecrabili errore tenemini, ut si auctoritatem Scripturarum omnibus praeferendam sequi vultis, eam sequamini quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes Apostolorum, et certas   ab eorum sedibus successiones episcoporum, usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata pervenit. Ibi enim videbitis etiam Veteris Testamenti et obscura revelari, et praedicta compleri. Si autem quasi ratione movemini; primum cogitetis quinam sitis, quam minus idonei ad comprehendendam naturam, non dicam Dei, sed animae vestrae: comprehendendam sane, quemadmodum velle aut voluisse vos dicitis, certissima ratione, non vanissima credulitate: quod cum minime potueritis (sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis), illud saltem quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id perversae opinionis pravitate non turbetur, Dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate, vel credite, et manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal