- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Tamen Faustus, ut sibi credamus hortatur dicens, Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: cum paulo post dicat, Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus; sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori. Homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam, quasi vera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? Ergo ille mentiebatur, quando dicebat, Oportet Filium hominis occidi, et tertia die resurgere (Luc. XXIV, 7); et tu non mentiris, et dicis ut tibi vera dicenti credamus? Veracior ergo Petrus, quando ei dixit, Absit, Domine, non fiet istud; et unde meruit audire, Redi retro, satanas (Matth. XVI, 22, 23). Et ille quidem non hoc infructuose audivit, qui eam postea veritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectusque praedicavit. Verum si ille, quia tantum putavit Christum non moriturum, audire meruit, Satanas; tu quid mereris audire, qui non negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum? Sed ideo, inquis, mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae conditionis simulavit affectus. Quis enim tibi hoc contra Evangelium concessurus est, quod omnes humanae conditionis simulavit affectus? Prorsus si dixit evangelista, Dormivit Jesus (Id. VIII, 24); si dixit, Esurivit (Id. IV, 2), sitivit (Joan. XIX), contristatus est (Matth. XXVI, 37), exhilaratus est, et si qua talia; omnia vera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse, sed plane fecisse vel exhibuisse conscripta sint, sane non necessitate conditionis, sed magisterii voluntate, et divina etiam potestate. Nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit, ac sitit: ille autem omnia ista , quia voluit. Sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia volunt, nec quod volunt ; ille autem etiam ista, quia voluit. Tamen vera haec et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis Evangelio ejus crediderit, veritate instruatur, non mendaciis illudatur.