- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Quis autem vobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici Faustus proponit, Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? nisi qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse, et tamen mortuum esse? Si voluisset ergo Filius Dei inde sibi humanam carnem veramque formare, unde formavit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), quis eum non potuisse audeat affirmare? Si denique de coelesti vel aerea vel humida creatura corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, in qua et vivere ut mortalis homo posset, et mori, hoc eum potuisse facere, quis negaret, omnipotentem omnipotentis Filium? Postremo si voluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus assumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare veram carnem, sicut per eum creata sunt cuncta quae non erant; quis nostrum contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? Non ergo ideo credimus natum ex virgine Maria, quod aliter in vera carne existere atque hominibus apparere non posset: sed quia sic scriptum est in ea Scriptura, cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus. Credimus ergo ex Maria virgine natum Christum, quia sic scriptum est in Evangelio: credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum est in Evangelio: et vere natum et vere mortuum, quia veritas est Evangelium. Cur autem illa omnia in carne ex utero feminae assumpta pati voluerit, summa consilii penes illum est: sive quod utrumque sexum, quem creaverat, etiam hoc modo commendandum honorandumque judicavit, assumendo formam viri, et nascendo de femina; sive aliqua alia causa, quaenam illa sit, non temere dixerim. Illud tamen fidenter dicam, nec aliter factum esse, quam evangelica veritas docuit; nec aliter fieri oportuisse, quam Dei sapientia judicavit. Evangelii fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus: consilium autem sapientiae Dei supra omne consilium creaturae cujuscumque laudamus.