CAPUT VI.

Sed si homo fuit, inquit, Elias, et potuit non mori, cur Christus cum homo non fuerit, non potuerit mori? Tale est ac si quisquam diceret: Si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur Dei natura in deterius non potuerit? Stulte, quia hominis est natura mutabilis, Dei autem incommutabilis. Posset enim et aliquis pariter insanissimus dicere: Si homini potest donare ut regnet in aeternum, cur non et sibi facere ut damnetur in aeternum? Non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem Dei, aeternae vitae hominis comparo. Plane si sic acciperes triduanam mortem Dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere assumpsit, verum saperes: nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna vita hominum factam veritas evangelica praedicat. Cum autem velis triduanam mortem, nulla mortali assumpta creatura, in ipsa divina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura immortalitate donari; profecto sic desipis, quomodo qui nec Deum nosti, nec dona Dei. Deinde quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis, Deum sibi fecisse  unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei vestri in globo in perpetuum configetur? An et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est, et pars Dei Deus non est? Postremo ut sine ulla ratiocinatione et plana fidei veritate  a nobis audiatis, cur Eliam hominem natum, raptum esse divinitus de terra credamus, Christum autem et ex virgine vere natum, et in cruce vere mortuum: haec ideo credimus, quia et illud de Elia, et hoc de Christo sancta Scriptura testatur (IV Reg. II, 11; Matth. I, 25, et XVII, 50), cui nemo pius nisi qui credit, nisi impius nemo non credit . Illud autem de Elia vos negatis, quia omnia simulatis: de Christo autem quod nasci non potuerit et mori potuerit, nec vos dicitis; sed ejus ex virgine nativitatem nullam, mortem autem in cruce falsam fuisse contenditis, hoc est etiam ipsam nullam, sed ad ludificandos humanos oculos simulatam; ad nihil aliud, nisi ut ab eis qui ista crediderint, etiam vobis omnia mentientibus ignoscatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal