- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
Quisquis itaque dicit, Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint; non videt hoc se dicere, Si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint. Potest enim facere ut aliquid non sit quod erat; tunc enim facit ut non sit, quando id esse invenerit de quo fiat: velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, facit non esse moriendo; hoc enim factum invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id quod jam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, jam non est: quod si et de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat; et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse: sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae jam non est. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, jam non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati. Quod si quaeras ubi sit haec vera sententia: prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id quod scimus obliti fuerimus, manebit in ipsa veritate . Semper enim verum erit fuisse illud quod erat, et non est; et ibi verum erit jam fuisse quod erat, ubi verum erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas, quo illustratur ut sit, quidquid in quorumque animis et mentibus veri est. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori posse credamus; et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est vel spirituale vel corporale. Quia universa creatura sua utitur ut ei placet: placet autem illi secundum veram incommutabilemque justitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive naturarum sive factorum. Numquid ergo dicturi sumus quod Elias cum esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius; aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum Dei omnipotentis voluntatem? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Cur ergo quod de illo in Scriptura veracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere Deum, quod videre consuevimus.